monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 59, 2
Maiarum suum vespere processum terris ostendit, quibus terminis per annos denos et novenos legali tempore paschalis observantiae discursus constat esse comprehensos; et si fieri posset ut eadem omnibus anni Sabbati die luna decima quarta contigisset, nil nostrae paschalis observantiae tempus a legali discreparet. Nam et ipsi, iuxta legis edicta, semper decima quarta luna primi mensis ad vesperam immolantes, et comedentes agni immaculati carnem, sanguinemque illius ad repellendum exterminatorem nostris postibus aspergentes, id est, aquam baptismi, et paschalium celebrantes solennia missarum, spiritualem superaremus Aegyptum, atque illucescente mane in luna decima quinta eiusdem mensis primum azymorum diem intraremus, septemque dies eiusdem celebritatis legitimos a mane quinti decimi diei usque in vesperum vicesimi primi mensis; ipsius, id est, a Dominico Paschae usque in Dominicum octavarum Paschae debita cum veneratione compleremus. Sed quomodo lunae dies eadem diversas septimanae devolvitur inferias; inde fit ut qui propter resurrectionem nostri Redemptoris in Dominicum diem Paschae initium reservare docemur, aliquoties nostra festivitas septimo post legalium azymorum exordium die sumat ingressum, non tamen unquam contingat ut non nostra solennitas paschalis aliquem legalium paschae dierum, saepe autem omnes intra se complectatur.